- NECROMANTICI
- NECROMANTICIposterioribus saeculis dicti sunt, ex sententia Hornii, quos Moyses Genes. c. 6. v. 4. Gap desc: Hebrew, quique vulgo Gigantes redduntur: Unde Poetarum inde fabulas de Gigantum Titanumque audacia sunt qui deducant. Ita enim vocem hanc expicant Rabbini. Sed ratio, quam Kimchius affert, minime soliva est: quasi quia alii eorum pavore con ciderint, ineipsi Cadentes fuerint appellati: Neque ea, quae Gerundensis affert, satis sunt firma. Namque Bileamus Numer. c. 24. v. 4. 16. bis Gap desc: Hebrew i. e. Cadens appellatur, quem Magum famosissimum fuisse constat, Gigantem nemo dicit. Probabile itaque, Gap desc: Hebrew dictos esse nen tam ob vastitatem corporis, quam ob Magiae at que in cantationum peritiam, quam hi Kaini fecta ores palam exercebant. Talis enim et Bileamus praedictus fuit, tales et Νεκρομάνται ac Νεκυομάνται sequentibus annis appellati, quia mortuorum cadavera, a Daemone animata, iis responsa dare cogebantur, de quibus 1 Sam. c. 28. v. 7. et apud Lucanum l. 6. agitur. Gap desc: Hebrew autem et Gap desc: Hebrew, ut et Gap desc: Hebrew, cadaver denotare, norunt Hebraeorum filii. Georg. Hornius Historiae Philos. l. 1. c. 9. Sub fin. Untebantur hi, more Thessalorum, osse aliquando aut venâ defuncti hominis: nonnumquam fervefactum cruorem cadaveri, ut responsa inde elicerent, affundebant. Quem. admodum Erichtho apud Lucanum, l. 6. v. 750.—— —— Dum vocem defuncto in corpore quaerit,Protinus astrictis caluit cruor, atraque fovitVulnera etc.Et quia Spiritus vel anima hominis fatô functi hâcarte videbatur in corpus revocari (unde Horat. l. 1. Sermon. Sat. 8. v. 29. Animas responsa daturas) Ψυχομαντεία quoque atque etiam Σκιομαντεία hinc dicta est. Is vero qui responsum exspectabat, tencbatur certus esse de cadavere, cuius oraculum, si Diis plaet, hôc modô sollicitabat, rite sepultô. Quare Melissa Periandri uxor, marito, qui ad Thesprotos, Acherontis fluviiaccolas, nuntios miserat, sciscitatum Necyomanteon, de hospitis deposito, apparens, negavit se responsuram de quaesito, quoniam ipsa algeret ac nuda esset: nihil enim sibi prodesse vestes, cum quibus sepulta fuisset, utpote non concrematas, apud Herodot, Mausa quintâ. Etiam lustrari prius sciscitaturum necesse erat, unde Tiresias Thebanorum Regem apud Statium l. 4. ut lustratione rite defungatur, monet, ne sibi ipsi damnum afferat. Franc. Rossaeus Archaeol. Atticae l. 7. c. 1. Vide quoque supra in voce Divinatio, et infra Necyomantia, ut et alibi passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.